- BERYTUS
- BERYTUSquae a Gergesaeo, quinto filio Chamaan, eius conditore, olim Geris dicta creditur, antiqua, insignis et robusta Phoenicia urbs est, quinque contra Aquilonem a Sidone, versus Austrum vero a Cane fluvio tribus milliaribus distans, alto munitoque in loco sita: ab Occidente mari magnô alluitur, ab Oriente autem campestris illi adiacet regio, multis fructiferis arboribus, satis, silvis et vineis fertilis et amoena: quam fluvius quidam irrigans iuxta urbem in mare labitur. Archiepiscopalis sub Patriarcha Antiocheno, cum adhuc sub Christianis esset. Hanc Dionys. v. 911. γαῖαν ἐραννὴν vocat, et Geographus, sub Constantio et Constante Imperatorib. πόλιν λίαν τρυφεράν. Iustiniani temporibus legum studiis celeberrima fuit, unde Nonnus Dionysiacῶn l. 41.Βηρυτὸς βιότοιο γαληναίοιο τιθήνη.Capta, a Balduino I. Rege Hierosolymitano A. C. 1104. Chronicon Hierosolymit. l. 4. c. 5. Sed Christianis rursus erepta est, a Saladino, cum tota Galilaea, et Hierosolyma tandem ipsa, A. C. 1187. Paul. Aemyl. l. 5. Blond. dec. 2. l. 6. Vide Gorhofredum ad Geographum praedictum, et Casp. Barthium ad Zachariam Mitylenaeum, p. 244. Hodie vulgo Barutum vocant. Hîc Concilium A. C. 448. contra Ibam Episcopum Edessanorum; Acta Concilii Chalced. Actu 9. et 10. Civis Berytius. Suidas, Βηρύτιος, ὁ ἀπὸ πόλεως Βηρυτοῦ. De nomine sic Steph. Ε᾿κλήθη δὲ διὰ τὸ ἔνυδρον. Βὴρ γὰρ τό φρέαρ παρ ἀυτοῖς. Ι᾿ςτιαῖος δ᾿ εν πρώτῃ τὴν ἰχὺν Βηροὺτ Φόινικας ὀνομἁζειν, ἀφ᾿ οὗ καὶ τὴν πόλιν, ὡς Ε῾λλάδιός φηςιν. En Beryti nominis duas origines, unam ex Beer, vel Ber, i. e. puteus, quod vocabulum commune habuêre Phaenices cum Ebraeis; alteram ex Beryth, i. e. robur. Nam Beryth, est pro Abiryth ex abir, quod validum sonat. Est etiam Berytus, urbs Arabiae Diospolis prius dicta. Steph. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.